পাতা:রাজা প্রতাপাদিত্যচরিত্র.djvu/৪৬৪

এই পাতাটির মুদ্রণ সংশোধন করা প্রয়োজন।

[ 8v8 J ferri, & paulatim se relinqui sinunt. Ceilanti insula a fergo relicta, eregione Negapatami intempesta no&te vehemens, & repentinus ventus irruens, aduerse flatu velum percussit, nauemque ita obuertit, vt parum ab fuerit, quin fiuétibus absorberetur. Media hora in magna , fluétuatione consumpta, naui in alterum latus impulsa, atque inimicum salum bibente, vix tandem potuimus vela contrahere. Hoc animaduerso periculo, raptim omnes ad confessionis, & orationis perfugium, ta'quam ad fidissimam anchoram confugerunt. Ventis interea ita bacchantibus, aquisque concitatis, vt non iom mare nauigare, sed per conuexa montium, & vallium curuos anfraétus iter facere videremur. Toto triduo in his angustiis exaéto, tandem Deo fauente sedata tempestate, ad dies aliquot prospere nauigauimus. In illo periculo præter vota priuata publicum illud fuit, quod velum anterius, a quo salutem suam pendere omnes animadverterant, B. Virgini vouerunt, at'qs in templo Gullano, quae prope Bengalam magna religione colitur, eiusdem veli pretium obtulerunt. Post haec in aliud discrimen, mea quidem sententia maius, in ipso portu incidimus. Sunt enim in ostio Gangis syrtes quaedum arenosae, quae Brachia a nautis dicuntur ; praeter has cum magna vigilantia nauigaremus, ab alueo paululu per errorem deuiantes, in breuia & loca vadosa incidimus. Sed ex omnibus liberauit nos Portum tandem ingressi, άecitmo oétauo die póstquam Cociho discessimus, a faucibus , fluminis vsq , aà Gullum alios insuper oéto dies cosumpsimus. Est